[vor 1760, Juli 23]

[vor 1760, Juli 23:] Brukenthal bittet in einem unvollständig überlieferten Scheiben an Maria Theresia – unter Hinweis auf die stets erwiesene Treue der Siebenbürger Sachsen – um Änderung von Maßnahmen des „Directorium oeconomicum“ zur Tilgung von Schulden der Sächsischen Nation.

 

Das Archiv, in dem sich diese Quelle befindet, wird nicht genannt.
Bezug: Biographie, 1. Bd., S. 140 (indirekt).

[Notizen des Kopisten am Anfang des Dokuments:]

Brukenthal.
Praes. 23. VII. 1760
Betr. Directorium oeconomicum.
u. Entschuldung. der Sächs. Nation

 

Sacratissima Caesareo-Regia Apostolica Majestas,

Domina Domina Clemetissima.

In acclusis demississimis precibus suis ante annum fusis praesumserat Natio Saxonica Majestatem Vestram de Genu orare, ut Directorii Oeconomici institutione coarctatum quodammodo Nationis Systema, pristino Statui restituendum clementissime decerneret. Sustinuerat praeterea auxia voce moerorem suum, doloremque ex eo conceptu, exprimere, quod adverteret se jacturam existimationis a Majoribus, suis longa meritoram serie acquisitae fecisse, fiduciam nimirum re bene gerendae amittendo. Addidexat his media, quae tenui suo judicio tum ad scopum delendorum debitorum a Majestate Vestra, Materna Bonitate propositum facerent, cum ad rem ratiocinariam, exactionemque instituendum, salvo in utrisque Systhemate suo, pertinerent. Postquam vero sub comitiis praeteritis Clementissimo Majestatis Vestrae jusso eadem Natio Saxonica super suplici hocce libello audita iterum fuisset, non haesit, non titubavit ea, propriae conservationis necessitate impulse, cuncta ejus Momenta novis iterum argumentis fulcire. Majestatem Vestram de genu orando, dignetur Statum, fidelitatem, obsequium et uno verbo omnia, quae Principi a Subditis praestari possunt, promptitudinis monumenta considerare, suumque Systhema, ipsa vetustate venerandum, et in periculosissimis rerum temporibus probatissimum, clementer restituere, potestate sibi facta, Debita sua successive pro temporis et cujusvis Communitatis natura extensis et iam viribus delendi.

Media seo Fundi, quae Majestati vestrae in hunc finem debitorum nimirum extinctionem a memorata Natione Saxonica demisse proponebantur, erant tum Proventus Allodialis, partim ex ejusmodi beneficiis resultentes, quibos se Cives et Incolae, quamvis usum et fructum e Natura instituti communem haberent, sponte sua inpublici rationem abdicaverant, partim vero e Communitatum bonis fundisque publicis provenientes, quam spon-

[S. 2] tanea Debitorum, pro cujusvis facultate et servata contribuendi proportione, unius alteriusve ad florenum cruciferi, ultro in se assumptae praestationes. Hac Regiminis felicitate, qua et novam contribuendi systhema pergravationis onus vix non omnino sustulit, et publicorum onerum communitatio, luculentas contracti aeris alieni rationes removit, omnem Jure merito concipit Natio Saxonica fiduciam, fore, ut quivis, aemula contentione, ad Debita delenda sponte concurrat, et per exiguum tempus sibi aliquantulum duras praeoptet breve onus ferre, quam inveleratum bajulare et ad posteritatem transmittere. Est enim Natura comparatam, ut Statum Nostram perfectiorem reddere cupiamus, viresque in removendis Inpedimentis impense extendamus dummodo superatis iis sortem nostram feliciorem, blandioremque futuram sentiamus. Quoad media etaque debita delendi nihil superest, quod addatur, verum enimvero supplici Suo Libello nunc etiam insistendo, sustinet Natio Saxonica Majestatem Vestram degeno orare, dignetur Proventuum, ut nuncupantur. Allodialium, factam in eo partitionem Clementissime admittere, et pro Sua Bonitate indulgere, ut Proventus illi, qui vires miserorum praesertim Contribuentium, oeconomiam coarctando atterunt, aut eadem mensura aditiore et egentiore  proveniunt, abrogentur, fasque sit, illis ultroneas praestationes contribuendi Systhemati commensuratas, sponte substituere, collationibus seorsim et peculiari officio indultis, sartis, tectiaque in futurum quoque manentibus: Ut omnia haec fusius in ipso supplici Libello efflagitantur.

Quoad Rationum exactionem, cum ea magis perfecta esse videatur, quae sine ordinis dispendio et absque Praevaricationes periculo, Systhemati Nationis propius accedit, expensasque minuit, propositum sectatur et insimul facilitatem ratiocinantes instituendi suppeditat: praesumit Natio Saxonica hujus intuitu demissas has suas preces et considerationes priori suo supplici libello subnectere.

Proventibus et Fundis, ut vocant Allodialibus exquisitis, ii nunc successive per Provisores colliguntur et Perceptoribus administrantur. Eorum est, rationes conficere et confectas Directorio Oeconomico, quod iis revidendis destinetur, exhibere. Ast […][1]

 


[1] Die folgende(n) Seite(n) fehlen.


Download des PDF-Dokuments

 

Empfohlene Zitierweise:

Quellen zur Geschichte Samuels von Brukenthal. Aus dem Nachlass von Georg Adolf Schuller, hg. von Konrad Gündisch und Jonas Schwiertz, 2022.
URL:  https://siebenbuergen-institut.de/1760-7-23-1 (Stand: 14. Februar 2022).

© Arbeitskreis für Siebenbürgische Landeskunde e.V.

Alle Rechte vorbehalten.

Scroll to Top