1763, März 11

1763, März 11, Hermannstadt: Der siebenbürgische Provinzialkanzler Samuel von Brukenthal vertritt in der Auseinandersetzung um eine Neuordnung des siebenbürgischen Gerichtswesens die Positionen des reformfreudigen Kommandierenden Generals v. Buccow gegen jene des Gubernialrats und Ständepräsidenten Johann Graf Lázár. Aus Sicht des ungarischen Adels und der Szekler schränken diese Pläne die Eigengerichtsbarkeit der siebenbürgischen Gebietskörperschaften zugunsten eines einheitlichen Gerichtssystems mit ständigen Gerichtsstellen in den Komitaten, Distrikten und Szeklerstühlen ein. Brukenthal verweist auf das Recht des Fürsten (Maria Theresia bzw. ihres Vertreters vor Ort), Verbesserungen durch Verordnungen und nicht durch Landtagsbeschlüsse einzuführen, sofern diese nicht den Grundgesetzen widersprechen.

 

Abschrift aus dem Haus-, Hof- und Staatsarchiv in Wien, St.R.Z. 939/763.
Bezug: Biographie, 1. Bd., S. 135f. (hier, Anm. 386, der Hinweis auf die Archivsignatur).

[Notizen des Kopisten am Anfang des Dokuments:]
Gegen Lázár, für Buccow
K. K. Haus-Hof- und Staats-Archiv
v. Brukenthal.
Cibinii d. 11. Marty An: 1763

[S. 1]

 

Opinio Cancellarii.

Circa Projecta Commissionis de inducendo in Comitatibus et Sedibus Judicio continua, nihil est quod reprobari possit, et licet opus nova multa habeat, non tamen interest ut publicis Comitiis instar legis perpetuae consensu omnium inducatur quin expedit informa instructionum praevie cuncta tentari, et ubi quis error vel defectus nova praxi. se proderet ut rursum tolli possit accurate consignari, tum demum omnia, si usu ipso aliquamdio explorentur et emendentur, tanquam rata et probataritu solemni inferenda legibus essent.

Nec tentamen hoc, si edicto Summae Principis praxis antiqua, cujus naevi tot publicis querelis innotuerant suspendatur nova interim inducatur, vel Legibus quidpiam, vel consvetudini legum condendarum, in similibus hactenus observatae derogabit. Nam Quoad statum Personalem, locum continuitatem, demos Praetorias modum publica et politica tractandi, salaria et fundum, qui ostenditur: sunt haec e numero eorum quae nec lege, aut aticulis publicis, nec privilegiis fuerant definita, nec libertatibus Nationum, Religionum, aut Nobilitatis adversantur; e converso et servitio Regio et Saluti Patriae operationes, quae in opere Commissionis satis validae et evidentes comperiuntur, omnino profuturae.

Necque Taxa Actorum quae partem salarii judicum ingredi projectatur immunitatem laedit, tum quia hanc quisque pensionem, non principis, Regni, vel alterius, sed sui commodi causa facit; nec tributi aut collecto speciis est, sed spe lucri uberioris elocatur Quae ubi Actio justa fuerit per convictos poenae loco refundi debet, ubi erit injusta in ipsum Actorem loco poenae indebitae, quae hactenus in exitu litis solvi consveverat, redundabit. Ne vero id fieri possit nulla lex hactenus lata prohibet.

Congruit exemplum Inclyti Regni Hungariae, ubi in causis, quae [S. 2] coram Vice Comitibus et Juridicium tractantur, Judicibus, et de Diurno, et de intertentione, spe refusionis expensarum per Actores providetur, non tamen vel Praerogativa laeditur vel immunitas Nobilium, quae cum Transylvanis eadem est premi putatur.

Cum autem Principes quoque electitii, tunc solum motu proprio leges novas edicere vetebantur, ubi vel Juxta Decreti Part: IIdae Tit: III. avitae Nobilium libertati, vel juxta Approbatorum Part. Imae Tit Art. II. Part II. Tit. I. Art I; II. ad VIII. et Part III. Tit I. libertalibus quatuor Religionum et Trium Nationum, Privilegiisquae vel singulorum privatis vel Communitatum publicis, lex nova derogared aut Articulis antea Regno tenus latis, contrarios esset. Hinc nihil obstat ex parte Legum, cur non aut Officiolatus isti continui tanquam ordinatio praeter, et non contra legem projectata, e suprema potestate Principali, in forma Edicti etiam absoluti induci possint, aut salaria eorum partim e fundo expensarum, quae et hactenus erant publicorum, partim e fundo alio, et innocenter, et ad Analogiam Nobilitatis Reqni Hungariae projectato constituantur.

Quoad Objecta Juridica, quantum nempe Causas, quae in Sedriis variis et Tabula Regia hactenus, tractabantur, ad Officiolatus istos reduci, differentias litis motionum tolli, abusus remediorum emendari, revocationes circum scribi, Apellationis lationes extra Dominium admitti, et similia, pro removendis impedimentis salubriter Commissio projectat. Negari nequit haec quidem esse contra leges, ac tales duntaxat leges, quae modum agendi pro circumstantiis, et hactenus identidem ac infinito variatum, non autem fundamenta nec Libertates tangunt. [S. 3] Modum tractandi Juridica varium fuisse docet; non solum collatio Part. II. Decreti cum Part. IIII. Approbatorum et Compilatorum, ubi omnia pone, quae Verböczius circa Processus Actiones, et Remedia instituerat, mutata esse dignoscuntur, sed docent et Articuli Annorum 1678, 1680, ac alii ubi Sedriae Comitatuum partiales, quae nuspiam ante erant, nunc inducuntur, mox tolluntur, et Praxis ipsa Judiciaria, quae magna sui parte, nec codicibus Legum, nec secutis Articulis /: ut recte Commissio inter impedimenta monuit :/ conformis est.

Correctio proinde naevorum in Processibus, non est ex iis quae etiam motii propio Princeps legitimus, immutare haud posset, quippe omnis potestas condendae Legis, a populo ad Principem transiit, Pro legorum Tit. VII. § 2 Ac Princeps de iis solum citra consensum populi Leges statuere novas, aut mutare, antiquas nequit, cum id quod statuere intenderet, aut juri divino et naturali, aut avitae libertati esset prae judiciosum Decreti Part: II. Tit. 3.

Ac licet Sua Majestas posset plene, non tamen motu proprio, fecisse, dici posset, etiamsi Projecta Commissionis in forma Edicti citra novum Statuum confluxum confirmaret; quia de his naevis judiciorum, de impedimento juris, ipsimet Status, longo tempore publicis precibus querulantes modos projectant, corrigi orant, quare dum comperta publice mala, ad preces suorum, tali remedio Princeps, quod optimum sibi videtur, tollit, dici nequit, vel populo fecisse inaudito, vel potestate sibi non competente Legislativa potestas, non solum quae populus petit confirmandi, sed et in melius quod petitur mutandi facultatem involvit.

Quia tamen consvetudo, qua et Principes Nationales, et Augusta Domus a Suscepto Regimine, in erigendis, pro bono publico, novis [S. 4] Officiolatibus utebantur, hic aeque observari posset, ut non statim informa legis perpetuae, sed penes instructiones interimales /: quae sub conditione variandi, addendi, demendiquae emanare consveverunt :/ nova Officia erigerentur, censerem haec quoquae Judicia in circulis continua simili ratione erigenda esse, eaque omnia quibus Commissio Judices continuos in tractandis, qua politicis, qua juridicis, circumscribi vellet, Titulo solum Instructionis, accurate tamen observandae, per Suam Majestatem confirmari consulerum, ut sic usus primum novae Praxis, commoda et incommoda, explorentur, demumque modo stabili per censurum inter Status Regni publicam, additis rursus addendis et mutatis ubi fors necesse esset mutandis in legem instructio transeat perpetuam.

Nec dici potest Acta illa intuitu soltem juridicorum, quae in foris istis, non lege publica, sea sola Instructione interimalis fundatis deciderentur, rata non fore, quia etiam supremorum Dicasteriorum, Tabulae nempe Regiae, ut nunc est continuae, Gubernii Regii et Cancellariae Aulicae Status omnis, qui hodie viget, etiam judicandi Activitas, solum Instructionibus, quae pariter ad interim Annis 1693 et 1737 emanaverant, innituntur, nec nisi sola appellandi modalitas, sed et haec nuper ad modum A: 1757 legibus illata est, quis tamen dixerit, judicia ista nullitate laborare, aut si illa omnia induci, mutarique, penes Instructiones et Rescripta potuerunt, cur non Judicia in locis pedanea possent? Porro.

Negari nequit Principem Georgium Rakoczi juniorem, in adornando Approbatarum Codice in hoc legislativam potestatem exercuisse, quod et Commissarios, qui constitutiones colligerent, ipsemet solus delegit et Instructionem praescripsit, et Codicem certis rursus; et collectis ab ipsemet hominibus, revidendum commisit; [S. 5] licet de eo status praevie concluserant, ut in mediis comitiis, operis revisio et de discernendis Articulis deliberationes fierent, ut patetex Articulo XI Anni 1652 et Conclusione Confirmationis Approbatorum.

Princeps quidem Appafius, dum Codex compilatorum collectus est, statibus intentionem in Comitiis proposuerat, sed status ipsimet Commissarios nominant, verum Principi ad, cujus jura Majestatica pertinebat nominandos deferunt, isque et compilari jussit, et compilatis non solum consensum nudum per modum pacti tribuit, sed potestate legislativa confirmavit. Si haec tam eminens facultas Electitio consensa est cur Principi Haere-ditario negari posset, maxime, ubi solum de corrigendis processuum novis idque in foris pedaneis – quaestio est.

Porro emendatio quidem remediorum, signanter citationis Appellationis et Revocationis, non praecise solum ad judices pedaneos, causasque ibidem vertentes, spectare videntur, sed et reliqua Dicasteria tangunt: At de his coram statibus ter jamactum et conclusum est, nempe: Anno 1729 et 1731 dum adjecta etiam Tabulae Regiae, et Gubernii Regii opinione opus Commissionis Anno 1727 ordinatae probatum est, et Anno 1748 in Reflexionibus ad Judicia Collegiata, quae antecedenter per Cancellariam Aulicam projectabantur Demumque Anno 1760 ubi rursus Acta antecedanae, ut memini, confirmanda publice petebantur.

At qui in opere Commissionis istius antiquae Art II De litis motione, Art: VI. De modo Allegationum, Art VIII. De prohibita et inhibitione, Art. IX. De abusu novi judicii, Art X. XI. & XII. De Appellationibus, Art XIII & XIV De Exceptionibus et Causae Depositione, Art. XIX. de Repulsione, Art: XXVIII. & XXIX. de Sedriis Comitatuum [S. 6] et Siculorum Processibusquae novorum ibidem judiciorum, Art: XXXI. De foro Dominali, Art: XXXV. De foro Processu triduali, Art: XXXVII. De Processu furtivi pecoris evictionali; multa nimis traduntur quae et legibus prioribus et Praxi nunc confusae, contraria sunt et in compluribus opinioni Commissionis modernae conveniunt. Imo nulla in eo differentia est, quod aut Commissio illa anterior aut status Regni a legibus processualibus, quatenus justitiae impedimento sunt recedere nefas ducerent, sed in hoc solo opus utrumque differt, quod moderna Commissio, viam brevem et claram, anterior multo impeditiorem pro- corrigendiset in lege et in praxi novis ostendant.

Denique legatur Opus Reflexionum, quod Anno 1748 Claudiopoli in Dieta generali Status et ordines de tollendis Judiciorum impedimentis concluserant; illic non solum ut a ligibus processualibus, quae obicem justitiae ponunt, recedatur; sed id quoque expresse statutum est, ut exemplo Regn: Hungariae juxta Art. XXVIII. Ann: 729 Causae aliae, intra Dominium, aliae extra Dominium seu post executionem appelaridebeant.

Quamobrem ex quo non precibus, duntaxat, sed conclusis publicis iteratisque reflexionibus status et Ordines tum de eo, quod infinita sint Processuum mala, tum de eo quod illa etiam in ipsis legibus haereant, tum de eo quod leges quoque processuales; quantum impedimento sunt; tolli possent, saepius inter se convenisse et consensuisse comperiantur, novamquae legem de his omnibus a Summa Principe qua legislatore petant; nihil amplius interest denuo-indici debeat. Sed quia moderna commissio Projecta sua partim ex opere anterioris Commissionis uti benigno suae Majestatis Rescripto jubetur, suffragiis Stratuum jam probate [S. 7] partim ex Reflexionibus Statuum Regni Anno 748 concinnatis, partim e projectis omnium Circulorum recenter hoc fine Regio Gubernio submissis; partimque iis quae propria et longa experientia ipsimet Commissarii observarunt, compilasse dignoscitur hinc nihil aliud quam suprema Suae Majestatis Sacratissimae Approbatio desiderari potest aut debet; praeprimis cum Benignum Rescriptum 11mo. Aprilis emanatum cujus virtute totum hoc de Circulorum continuis Judiciis negotium iterum accepit; Statuum novum Concursum haud requirat, aliud vero 24ti. Maji emanatum in hanc partem judiciomeo, sumi nequeat.

Ut laudem Commissio et Opus reliquum in colligendis digerendisque methodice legibus, ad tenorem Instructionis Suae et Benigni Rescripti Regii Anno 762 die 19ua. Mensis Septembris emanati finiverit, et tam Opus illud revideatur, quam Instructio, quae nunc ad interim judiciis lororum continuis prascribitur, additis addendis in Legem publicam suo modo transeat, Statuum praesentia Diaetaque generalis erit omnino necessaria.

Hoc sunt ea quae ad Statum quaestionis illustrandum ea fide adducenda constitui, qua in Principem in Patriam et in leges patrias, absque ullo illarum discrimine, obstrictum me esse sentio.

Cibinij d. 11. Marty An. 763.

Samuel L. B. de Brukenthal,
Cancellarius Protocolis.


Download des PDF-Dokuments

 

Empfohlene Zitierweise:

Quellen zur Geschichte Samuels von Brukenthal. Aus dem Nachlass von Georg Adolf Schuller, hg. von Konrad Gündisch und Jonas Schwiertz, 2022.
URL:  https://siebenbuergen-institut.de/1763-3-11-1 (Stand: 14. Februar 2022).

© Arbeitskreis für Siebenbürgische Landeskunde e.V.

Alle Rechte vorbehalten.

 

Scroll to Top